- OLOBERAE Vestes
- OLOBERAE Vestesin rubr. de vestib. olob. l. 11. Cod. legit Brissonius. ubi nonulli male Holosericas substituunt. Vel etiam Olabarae, a Graeco Ὀλοβαρεῖς, quod omni ex parte texturae, conchylii rubore, infectae et conchylio solidatae eslent: quod l. 4. eius Tit. perspicue comprobat. Etiam Oloforus legmus in Glossis MSS. apud Car. du Fresne, Olofora, vestis purpurea: et apud Papiam: Olofora, vestis tota ex purpura. Ex Isidoro l. 19. c. 22. quippe, ut auctor est Salma. in Observat. ad Ius Atticum, pro Holoporphyra, tota ex purpura, in MSS. legitur Olofora: unde alia nominis ratio. Anastasius in vitis Pontificum p. 34. Pallia olobera blattea. Ubi editor monet, in aliquot Codicib. legi, Otofora, blatea. Vide supra voce Holozerus et praefatum Salmas. Notis ad Pollionem in Claudio, c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.